monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 20 > bavPal.lat.1554.182 > sectio 31 > csg458.31 > sectio 13 > sectio 32 > sectio 55 > sectio 22 > csg457.10 > bavPal.lat.1554.181 > sectio 30

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 1, 30
III KAL. Malbodio monasterio nativitas Aldegundae virginis, quae temporibus Dagoberti regis Francorum ex nobili genere progenita, virginitatis propositum elegit. In quo et permansit, saepiusque illi angelica visio revelata fuit, exhortans eam ut in proposito permaneret: novissime vero cum magna claritate coelestis luminis ad vitam migravit aeternam.